Latin
323
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 323
Unproofread scanNot analysed yet
cartilaginosa illa corpora non annularia esse, aut σιημοειδῆ, sed tessularum more varijs figuris constare: alię enim ῥομβοειδὴ sunt, alia quadrata, alia triangula, &vt vno verbo dicam: quot sunt figurae earum laminarum ferrearum, quibus loricata capitis tegumenta nostris temporibus formantur, vt sub pileo latentia capitis verticem tueantur: tot sunt facies istarum cartilaginum, ex quibus veluti tessulatum construitur opin his asperae arteriae minutioribus ramis, vt ipsi nunquam, dum contrahuntur pulmones valida etiam compressione, stringi aut conniueri possint. Nam si conniueant, neque fuligines, neque vapores calidi, neque etiam pulmonum, aut thoracis excrementa (vti aliquando fit) excerni poterunt. Quoniam istae cartilagines appositae sunt ipsi arteriae ad hunc vsum, ne cadentibus pulmonibus constringatur, non autem, vt arteriae materia sint: quoniam vera tunica ipsius membranosa est, talisque etiam requirebatur, vt aër faciliùs per ipsam egredi &ingredi posset. uam si ex cartilagine constaret, facilis transitus non daretur per ita durum ac solidum corpus, quale est cartilagineum. Igitur arteria exmembrana facta est, cartilagines autem sunt appositae, veluti fulcimenta ad dictum vsum.