Latin
331
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 331
Unproofread scanNot analysed yet
ἅμα δʼ ὑγρὸν λεπτὸν καὶ καθαρὸν διονπερ τὸ ἐν τοις ὤοῖς ἐσι Aetius etiam idem fecit, qui libus 7. cap. 1. &25. vocat hunc humorem ὀοδες βγρὸν, neque vnquam ego legi (vno excepto introductorio) apud aliquem scriptorem Graecum, vocari humorem hunc ὁδατοειδῆς sed semper apud Galenum reperi, quod appellatur, aut ὁ χρότησ λεπτοῦ aut δερὸν λεπτὸν καὶ κάθαρον aut ὑγρὸν κατὰ τὴν κορην, aut similibus vocibus, &quamuis tenuis vocetur humor, id ob relationem ad reliquos humores fit, non autem, quia ipse aqueus sit, nec ita tenuis, vt aqua est. Ascendamus ad superiora, &ad caput ipsum, in quo illud primùm notandum est, quod membrana, quae περικράνιος à Gręcis dicitur, non solùm ossa capitis vestit, sed etiam musculos temporales vsque ad iugalia ossa vocata, quibus in locis valdè crassa est, ac dura: quae quamuis ab anatomicis tunica temporatemporalium musculorum vocetur: pars tamen est pericranei dictos musculos amplexata, ob maiorem ipsorum custodiam.