Latin
332
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 332
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si haec esset propria musculorum tunica, eos cunctos vsque ad insertionem indueret, neque ab ipsis vnquam recederet, quod tamen facit, cùm prope os iugale descendit: quoniam ibi inter membranam ac musculum vtriusque lateris pinguedo aliqua inuenitur, ac spatium, in quo latitat. Aliud etiam obseruandum est, quod idem pericranium veluti dura cerebri membrana aliquot in partibus capitis potest (difficilimè tamen) in duas partes separari, in alteram, quae cuti haereat, atque alteram, quae ossi connascatur vtraque tamen pars vnum tantùm corpus efficit, quod pe ricranium est: totumque ortum ducit à ligamento intercurrente per suturas: neque distinguendum est pericranium à periostio, quod aliquot nostrorum temporum anatomici faciunt. Quoniam idem penitùs est in capi te pericranium, quod alibi periostium: caueantque anatomici, ne aliquando panniculi carnosi, qui veluti chorda à musculis fron tis ad musculos occipitij &aurium quandoque percurrit, partem aliquam secent, &pro pericranio accipiant, verumque pericranium pro periostio: nam hoc facilimè fieri potest. Quemadmodum autem pericranium ossibus capitis in exteriori superficie pro periostio adest: ita etiam internae caluariae superficiei periostium subest membrana cerebri durior dicta, aut saltem exterior ipsius pars.