Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 38
Unproofread scanNot analysed yet
Prope mammillares processus, scio quod obseruaris geminas, veluti acus osseas, quas anatomici fermè omnes processus vocant atque πληκτρὰ à calcaris effigie, vel γραφοαδῶν à scriptorio calamo, vel συλοαδες à columnae figura, &rectitudine appellant. Quamuis non desint inepti, qui συλοα διῆν scriptorio stylo similes interpretentur. Has acus EtΚονodδειs etiam dictas, non esse processus (vt suprà quoque notaui) assero, sed appendiculas. Nam in nuper natis pueris osseae non sunt, sed cartilagines, dumque augescunt corpora, ipsae etiam crescunt, osseaeque fiunt, atque ad quartam fermè annorum septimanam vsque per diuturnam elaxationem, vt accidit in appendicibus tenerrimorum ossium dehiscunt, separarique possunt, quod nunquam in veris processibus accidere reperies. In ossibus temporum plurima sunt an tra &cauitates, inter quas tres sunt praecipuè, &magni momenti factae à natura, vt auditus ipsius organa, &neruum anatomicorum expansum, purioremque innatum, aut complantatum ab istis vocatum aërem contineant. Hae ab aliquot anatomicis satis imperfectè, ab aliquot verò falsò descriptae sunt.