Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur quales sint, audi: &vti collocata in se organa contineant. Incipiam primò ab exterioribus, atque ab illo praecipuè meatu, qui πόρος ἀκουσικίς dicitur. Hic meatus (loquor de parte ossea denudata à periostio, atque à cartilagineo auriculae canali) dum formatur à natura osseus annulus est, distinctus à reliquis subiectis partibus ossis temporum, qui vt ego obseruaui, in caluarijs puerorum fermè vsque ad septimum mensem per cocturam seiungi potest. Quoniam cartilagine (vt multae aliae appendices) reliquo ossi incrustatus est. huius rei causam fuisse opinor, membranulam tympani, quae in intimo meatu, primaque cauitate reperitur. Nam vt illa in formatione mollius aliquod haberet principium vnde texeretur: natura hoc interstitium cartilagineum inter os reliquum &meatum, vel annulum dictum apposuit, cui sublimiretur membrana. Extenditur autem ipsa, non per transuersum, sed obliquè, veluti, si scriptorium calamum ea parte, qua derasum &attemperatum dicitur, tensa membrana obstruamus: haec enim non per transuersum, sed obliquè calamum claudet. Idem fit à membrana in hoc naturali meatu, qui postea obliterata crusta vnitur reliquo ossi &crescit, canalisque ossei effigiem integram exprimit. Causa autem istius obliquae positionis membranae est (vti opinor) primò, vt men brana magis recta respiceret cauitatem primam, quae ipso meatu elatior est, deinde, ne illius aër, aut aqua, aut quicquam aliud, quod meatum ingrediatur recta hanc membranam petat, ipsamque laedat. Ictus enim obliquus minùs laedit, quàm qui recta fertur.