Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac itaque menbranula, quae myringa auris vocatur à barbaris falsè credentibus, ipsam à tenui cerebri meninge oriri incipit prima cauitas, maiorque alijs duabus, quae tympanum semper à me vocabitur, ob eam, quam habet cum militari tympano similitudinem. Locus istius praecipuè est inter radices mamillaris processus, &sedem illam, cui caput maxillae inseritur ad articulum. Atque principium processus illius, qui petrosus vocatur, magisque in interna caluaria conspicuus est, insculptum in intimis praecordijs hoc tympanum continet. In tympano tria sunt obseruanda. Primùm, ossicula tria. Secundùm, fenestrae geminae. Tertium, canalis quidam, veluti aquęductus: quibus tanquam πάρερνον quarto in loco addi posset corpus quoddam, quod veluti nerueum filum videtur. Tria autem ea ossicula sunt admodum parua, &inter se duobus articulis compacta, in quibus incrustatio cartilaginosa eadem adest, quae in reliquis articulorum generibus reperitur. Haec antiquis anatomicis (si eorum scriptis fidem praestamus) ignota fuêre, primusque, qui in lucem produxerit, fuit lacobus Carpensis, primus quoque procul omni dubio anatomicę artis, quàm Vesalius postea perfecit, restaurator.