Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Ego hac re commotus, adhibito maiori studio ossiculum laetus inueni, statimque publicè protuli, omnibus admirantibus. Atque prętereà Bartholomeo Madio sanctissimae memoriae medico doctissimo ac celeberrimo, per epistolam communicaui, scripsi etiam de hac re quibusdam amicis, qui Romae erant, de qua, vt rescripsere, a Columbo, qui paulò antè anatomen tractarat, nihil audiuerant, neque ab vllo alio, cùm in Italia tunc temporis, vno excepto, Ioanne Baptista Cannano medico &ana tomico celeberrimo, nullus alius praeter dictos reperirent, qui doctè anatomen publicam docere potuisset. Haec vera est diuulgati inuenti historia. Et quamuis aliquando meum hoc dixerim, alijque illud idem de se affirmarint: Deus tamen gloriosus scit, ingrassię fuisse inuentum. Atque cùm stapedis, aut stafsae nostrorum patrum effigiem gestet, meritò stapedis nomine ab eodem fuisse donatum. Nam superiorum temporum stapedes erant veluti triangulares orbes, sine alio distincto foramine, per quod postea in nostris additum lorum traduceretur: situs istorum ossiculorum est talis. Malleolus, qui prior est, caudam vel pediculum insertum membranę interna in facie habet, caput verò sursum tollitur versus anteriora.