Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Huic capiti insidet incus, vel dens secundum ossiculum ea sui parte, quae latior est, &leni quadam cauitate tuberculum dictum excipit. Cumque incus gemina crura possideat, altero quod breuius, crassiusque &elatius est, haeret parieti ipsius tympani, ea in parte, qua aquaeductus labitur: altero verò oblongiori, gracilique, ac decliui coniungitur cum stapedis api ce: qui quidem stapes sua basi alteram, quę est superior, tympani fenestram claudit. Extrema verò horum ossium, quibus in articulum coagmentantur, cartilagine, vti dixi, illita sunt, ac mollibus quibusdam membranulis ligamenti vice