Latin
48
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Tu pro acerrimo tuo ingenio eniteris veritatem discutere, atque discussam mihi communicabis. Haec verò satis sint de tympano. Secunda cauitas illa est, quae labyrinthus potest appellari, in radice petrosi processus insculpta. Ab hac tres cuniculi oriuntur, &in eandem redeunt circulares penitus, à quibus nomen accepit ipsa cauitas. Quorum unus est inferior, qui ab anteriori parte cauitatis diuertens versus exteriora, ac deinde reflexus in eandem cauitatem per posteriorem angu lum recurrit. Alter cuniculus oritur ab eodem anteriori cauitatis angulo, sursumque elatus, quasi ad ὄρθογωνιον facto semicirculo iterum in cauitatem per angulum posteriorem regreditur. Tertius oritur &occidit, aut finit in posteriori angulo cauitatis, nam inde ortus, perforatoque osse circulari quodam canali exteriora versus, illuc item reuertitur. Cùm igitur haec cauitas valdè minor priore tot habeat meatus &cuniculos, meritò labyrinthus dicetur, in quam prospicit fenestra oualis clausa à stapede, &altera orbicula, quae etiam in coecam cauitatem tendit, de qua iam loquar.