Latin
49
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 49
Unproofread scanNot analysed yet
Est itaque tertia dicta cauitas valdè minor duabus superioribus, atque insculpta reperitur in eodem processu petroso, in latere ipsius anteriori, interque hanc &canalem illum, in quem primùm quinti paris nerui gemini, durus scilicet &mollis integri ingrediuntur, tenuissimum quoddam intestitium ossium continetur. Nam in eodem situ partes sunt, verùm canalis in medio processu, cauitas verò in anteriori ipsius latere est collocata, quae duobus aut tribus gyris in morem cochleę constat, neque exitum habet. Vnde cochlea, vel cochlearis cauitas, vel coeca etiam est dicenda. Haec in intima superficie veluti etiam secunda cauitas &cuniculi eiusdem, &omnes eti tiam dentium naturales cauitates, membranula quadam molissima ac tenuissima vestiuntur, quae an sit neruus expansus, an aliud, non refert. Hoc tamen certò scio, tria aut quatuor reperiri foramina minima, quae in tertiam hanc &secundam cauitatem pertingunt à canali dicto, quem primùm nerui quinti paris subingrediuntur per hos meatus paruos neruuli à quinto pari dictae membranae communicari, aut ipsorum facultas &vires possunt, vel quod verisimile est, à dictis propaginibus membranula ortum ducit.