Latin
52
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 52
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta est spongiosa pars, atque cauernulis praedita, à qua totum (vt dixi) os etiam πογγοε ς fuit vocatum, quaeue vtranque narium superiorum cauitatem explet, oculique intimam orbitam perficit, quod os distinctum omnes anatomici numerârunt, atque etiam indicarunt in publicis dissectionibus, ijs exceptis, qui à me admoniti, aut à meis auditoribus errorem agnoscunt, maleque praeterea erga me grati sunt. Cùm igitur colum tot particulis constet, etiam in tenerrimis puerulis, totque efformandis partibus inseruiat, inter communia ossa erit recen sendum, non autem octauo in loco inter ossa capitis tantùm. Vsum, situm, &com pages dicti coli praesens locus non requicit, eoque minùs, cùm à Vesalio haec opti mè explicata sunt. Σφυνοιδς os describentes anatomici praetermiserunt, quod in generatione ex quatuor partibus constat, quae sensum postea ita connascuntur, vt cùm infans ad septimum mensem, post ortum suum peruenerit, vix distinctae appareant.