Latin
51
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 51
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, vt suprà quoque à me dictum est, parte ea, quae cribrum foraminibus ęmulatur, caluariae cauitatem explet. Illa verò, quę σπογγοι δὲς vocari potest, &à qua fortasse Hippocrates totum os πογγοει appella uit, ad narium cauitatem formandam concurrit, atque etiam oculi cauitatem, quam orbitam appellant. Nam os illud, quod à diuino Vesalio tertio in loco recensetur inter illa, quae malas explent, per se distinctum os non est, sed pars ipsius spongiosi, spongiosum verò totum additamentum est, vel pars coli: quemadmodum etiam processus ille medius, qui descendens partes narium superiores discriminat, eiusdem coli pars cenfenda est. Haecque meridiana luce clariora sunt, quàm vt probatione egeant. Quamobrem totum os ἤθμοει δς quadruplici partium genere constabit. Prima sit processus ille superior, qui iacet inter papillares cerebri processus, vera odoratus instrumenta. Secunda pars illa, quae cribri modo perforata est, sustinetque membranam ijsdem foraminibus peruiam, à qua parte totum os cribri vel coli nomen sibi acquisiuit. Tertia sit processus alius in inferna parte situs, qui priori ex aduerso respondet, partemque narium superiorem distinguit.