Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ex pluribus, aut paucioribus natura debuerat hoc os compingere, vt apertissimè constabit: cùm in opere magno vsum diuisionum &appendicum ipsorum ossium, quae postea obliterantur, leges. Dictae autem partes hae sunt. Prima est tota ea ossis amplitudo, cui haeret cerebellum, quaeue a veris lambdoidis cruribus continetur. Haec semper vna est, neque vnquam in duas partes diuisa. Quamuis in summo apice aliquando sectio quaedam, sed breuis admodùm appareat. Huic adduntur secunda, &tertia, quae foraminis magni latera efformant, &κopavà vocatas eminentias continentes, ab additamentis lambdoidis suturae describuntur. Quarta, ac vltima pars ea est, quae secundam &tertiam copulans foramen anteriori in parte perficit, describiturque haec ab extremis additamentis lambdoidis, atque diatque linea illa, quae additamenta cta coniungens, occipitij os ab axillari distinguit. Haec ab alijs anatomicis dissentiens obseruaui. De mammillari capitis processu gemi no loquentes anatomici, in hanc communem veniunt sententiam.