Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 5
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem istius ossis veram imaginem cognoscere voluerit, non ipsum perpendat in adultis tantùm, in quibus cùm difficile à reliquis auellatur, frangitur, sed in puerulis vnius anni, nam in his luce meridiana clariùs cognoscet. Et tertium malarum os dictum &spongiosum, &illud, quod cribrosum appellamus, esse vnius, atque eiusdem ossis partes, quod etiam in adultis percipere poterit, sed magna opus est diligentia, videbitque, quantùm decipiantur ij, qui nituntur ostendere, duo ossa spongiosa ab hoc cribro distincta, quae aliquando à carie Gallica exedantur, cùm partes annexae &connatae dicto ossi sint. Occipitij os tribus ex partibus constare proditum est. Vna quidem, quae à fora mine medullę spinalis incipit, ac definit ad fines basilaris vocati ossis. Quod autem reliquum est totum, à sagittali sutura diuisum constat in puerulis duabus ex partibus. Alij publice in scholis aliquando asserunt, hoc os ex quinque partibus. vel ex septem in puerulis constare. Quod vtrunque, ni decipior, à veritate alienum mihi videtur. Quoniam in omnibus puerulis, quasi vsque ad integri anni finem, quatuor tantùm partes reperiuntur.