Latin
62
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 62
Unproofread scanNot analysed yet
Ad dentes venio, in quibus dimittam disputationem de numero ipsorum, &radicibus, quibus haerent: sed descendam formationem, in qua vnum obseruaui, quod omnes dentes in se habent cauitatem magnam, aut paruam pro ratione molis ipsorum, quae cauitas linitur quadam membrana tenuissima, exactissimoque sensu praedita, quae in causa est, vt dentes sentire videantur. Hinc est, quod caloris &frigoris sensum habent: humidi autem vel sicci nullum, neque etiam solutione continui dolent, nisi haec ad membranam pertingat. Rationem puto hanc esse, quoniam duri aut mollis, aut sicci vel humidi qualitas statim non communicatur membranae, &ideò nullus sensus adest. At spiritus, qui in substantia dentium continetur, à calefacientibus, aut refrigerantibus patiens, sta tim à parte post partem alterationem menbranae communicat, &inde sensus fit, quia membrana patitur. At in soluta vnione, in attritione, &collimatione, cùm nil patiatur membrana, nullus dolor aut sen sus adest. Aliquot reperiuntur anatomici, qui asserunt (vti audio) membranam hanc conflari ex arteria, vena, &neruulo simul mistis, quae tria vasa ad singulos dentes pertingunt. Verùm haec sententia penitùs similis illi videtur, qua anatomici aliquot antiquiores afferebant, ex neruo, cute, &carne, atque ossibus simul mixtis vngues constare, vt testatur Galenus in secundo de Adm. AnatoQuod ad radices dentium neruuli, venulaeque, &arteriolae perueniant, non est negandum. Verùm qua ratione ij, qui diuisionem tenerrimae maxillae in mento non viderunt, possint vasorum ita tenuium mixtionem Lynceis oculis perspicere, non assequor, dicant, quicquid velint.