Latin
63
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 63
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si in intima cauitate dentes videtur pulsare, dum inflammationem patiuntur, vt diuinus Galenus aliquando expertus est, id accidit, quia ad radicem dentis pertingit arteriola, quae fortassè minima cauitatem ingreditur, (quamuis hoc oculi non assequamur) non autem, quia haec vasa simul mista membranam pariant. Quoniam forma arteriae tunc corrupta esset, &per consequens, pulsandi actus. Sinus iste totum occupat dentem, ea excepta parte, quae gingiuis denudata est, quae solidior ob cibos atterendos requirebatur. In hoc quoque caries dolorosa subnascitur, vermesque aliquando colliguntur, qui hominem mirum in modum excruciant.