Latin
62
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum elatius ab extremo vniuscuiusque processus transuersi: alterum inferius, quasi à radice eiusdem processus: tertium verò à spinis singularum vertebrarum incipit, ita, vt tria musculorum genera simul mixta esse videantur. Vno quidem exteriori fibris longioribus constante. Altero verò intimiori existente, quod fibras breuiores habet. Vitimo etiam adhuc breuiore, quod à spinis ortum est. Vnus tamen musculus, mea sententia, censendus est, qui dicto multiplici principio incipiat. Hic plurimas chordas emittit, quibus inseritur in omnes lumborum ac thoracis vertebras multiplici insertione, alia quidem exteriore, alia magis intima, atque alia etiam in spinas ipsas, aliaque in processus tansuersos, &vltima in sedem inter has dictas geminas contenta inseritur. Huius musculi cognitio ortu, ac insertione, vsus statim patet.