Latin
63
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quintum verò par illud sit, quod maximum omnium dorsalium est, veluti pars illius, quod mouens thoracem, quarto in loco numeratum est, oriturque neruoso principio à dorso ossis sacri, atque ab osse ilium parte in posteriori, qua iungitur sacro, nec non à spinis omnibus vertebrarum ipsorum lumborum, sub quo neruoso principio tanquam sub tegumento quodam aliud summè carneum exordium latitat. Ab hoc principio exortum par istud, robustissimumque factum, intereà dum ascendit, tres insertionum species habet. Nam primò quibusdam chordis paruis admodùm inseritur in omnes costas, quo inseruntur etiam chordae quarti paris, ac proprij ipsius thoracis: accidit tamen, vt quandoque non in omnes, sed in octo tantùm costas implantetur. Secundò quibusdam alijs chordis inseri tur in omnes processus transuersos vertebrarum thoracis. Tertiò verò implantatur in spinas vertebrarum eiusdem thoracis, incipiendo à decima, atque ascendendo ad quartam vsque: aliquando veῶν εῖ rò à sexta tantùm vsque ad tertiam. Hęcque insertio fit neruoso fine.