Latin
65
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum tamen est, quod semel, aut bis ad summum in hac prima dentium generatione in maxilla, aut superioribus malis quatuor tantùm reperi maxillares gemi nos vtrinque, qui quatuor collecti additisque reliquis sex denarium numerum tam in malis, quàm in maxilla explêrunt. Dentes hi dum nascitur puer, diuersa ex materia constant, altera ossea &dura, altera molli. Nam prior pars, qua erupturi sunt, ossea &caua, posterior verò mollis admodùm &humida est, atque pellicula quadam tenui vestita videtur, quod etiam in origine pennarum, dum adhuc tenerae sunt, apparet. Quoniam pars illa, quę extra cutem prominet, cornea &dura est, illa autem, quę in alis latitat mollis, humidaue, &ceu sanguis, vel pituita concreta apparet. Ita in his dentibus, quod primum est, durum ac osseum: quod medium aut vltimum latet, illud molle, &ve luti concretum phlegma videtur.