Latin
66
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 66
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc erumpentibus ipsis sensim, &sensim obdurescit, osseumque fit, &intùs excauatum in radices formatur. Quamobrem accidit, quod si nos elixemus caluariam nuper nati, sed perfecti pueri, per cocturam dissipata parte posteriore ita molli, ea tantùm, quę ossea gingiuas excessura erat, relinquatur, &pro dente agnoscatur. Quod si cruda caluaria secetur, pars etiam posterior nulla difficultate poterit cognosci, quae in viuente animali sensim &sensim obdurescit, &ossea, vti dictum est, facta spatio plurium annorum formatur. Quare accidit, vt circa septimum annum, aut paulò vltrà citraue euulsi dentes, aut à suppullulantibus expulsi imperfecti, &quasi appendices quarundam radicum, quae adhuc relictae sint, videantur. Quoniam lacerato dente pars mollis cum pellicula ipsa relicta sit in alueolo, aut à supplantan te alio, qui priorem extrudit, sit corrupta. Alterum verò tempus, quo dentes gignuntur, est, postquam in mundum venerit foetus, ante septimum annum. Nam latentibus quibusdam seminarijs generationis in malarum ossibus, decem gignuntur dentes in vtraque, superiori scilicet &inferiori: quinque in latere dextro, &quinque in sinistro.