Latin
69
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 69
Unproofread scanNot analysed yet
A viuifica facultate agente spiritu (vti opinor) excauatur os, simulque gignitur folliculus membraneus, qui geminum apicem possidet, alterum posteriorem, cui neruulus, &arteriola, &venula applicantur, alterum verò priorem, à quo vel uti cauda quaedam pendet neruea, quae per foramen ossis angustissimum ad latus illius dentis, cui nouus successurus est, vsque ad gingiuas egreditur. In hoc folliculo concrescit ma teria quaedam alba, tenaxque, &tandem dens ipse in priori tantùm parte osseus, &in posteriori ex materia dicta constans, quod etiam in ijs, qui in vtero geniti sunt, accidit. Erumpit autem vnusquisque dens per id foramen dilatatum, per quod antea angustissimum existens transmittebatur, folliculi cauda à me dicta: Atque folliculus disrumpitur, &dens nudus, durusque extat temporisque successu in partibus posterioribus perficitur. Haec multo fudore, &longo temporis spatio, adhibitaque omni diligentia vera esse obseruaui, neque subitò, si tu laborem hunc vnà cum Capredono nostro subire volueris, quin sis historiam hanc approbaturus. Multa sunt foramina in ossibus malarum, atque ipsius caluariae, in quorum numero, &vsu, à reliquis anatomicis discrepo, sed quoniam fortasse, quę maioris sint momenti, expectas, ideò alibi de his tractabo.