Latin
68
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 68
Unproofread scanNot analysed yet
Maxillarium verò locus, immediatè sub radice illius maxillaris est, qui in generatione foetus primus post caninos sequitur, quique aliquando à nouo expellitur, (vti dictum est) aliquando autem non, sed inter ipsum atque caninum proximum nouus sibi sedem collocat. Caninorum autem sedes est sub extrema radice vtriusque canini veteris, quae cùm in malis ipsis sit valdè alta, inferiorem quasi oculi ambitum, ac foramen illud, per quod tertij paris neruus ad faciei partem illam emittitur, tangit. Incisoriorum praetereà illorum, qui in vno latere sunt (nam duo sunt dextri &duo sinistri) alter qui exterior est inter caninum &incisorium subiectum, alter verò inter hunc &illum pariter incisorium, qui interior est, locum sortitur. Qui omnes postea dentes, dissipato osse erumpentes in auras veniunt, extrusis aut cadentibus ijs, qui priùs extabant. In ipsis autem generationis modum hunc obseruaui.