Latin
71
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 71
Unproofread scanNot analysed yet
Sub osse dicto collocatur larynx, con stans ex quatuor cartilaginibus, prima quidem scutiformi, ita ab anatomicis di cta, altera quae ab anuli, quam habet similitudine, κρικοειδὴς dici potest, quamuis ab anatomicis sine nomine sit dimissa: tertia ex duabus constat, quas pro vna tantùm recensent anatomici: &ἄρυναινοειδu vocant. Hacque ratione quatutuor sunt. Ex dictis primam &secundam reperi aliquando in valde senibus osseas factas, neque soùm in decrepitis, sed etiam in primo senio constitutis. Tertiam verò, vel vt rectiùs dicam, tertiam &quartam osseam nunquam vidi. Neque possum illorum opinionem probare, qui laryngem osseam, non autem cartilagineam esse volunt. Quod si aliquando cartilaginea reperitur, imperfectam tunc esse asserunt. Quoniam natura destinauit partem hanc, vt ossea esset, non autem cartilaginea. Quae sententia, si vera esset, sequeretur homines integrum vocis organum, vsque ad consistentem aetatem non habere: quod minimè concedi potest.