Latin
72
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 72
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, si illud corpus cartilagineum, quod temporis successu osseum sit, dum cartilagineum est, si imperfectum dici debet, procul dubio cartilagines illae, quae costas cum osse pectoris iungunt, imperfectae dici debent. Quoniam in vetustissimis animalibus osseae fiunt, quod tamen minimè dici debet, cùm valde perfectiores sint, dum purae cartilagines sunt, quod ex vsu ipsarum facilè patere potest. Vnum notaui in prima laryngis cartilagine, quod quando ossea sit, primùm obdurescere incipit, in partibus lateralibus lineaque illa media prominens, veluti angulus cartilagineus relinquitur à summo ad imum, qui tandem &ipse osseus fit. Hoc posset quibusdam non valdè exercitatis imponere, dum crederent istam cartilaginem geminam esse, non autem vnicam. Verùm si rem in senioribus valdè quaesierint, reperient om nia ossea, erroremque facilè agnoscere poterunt. Quamobrem te vnum oro, quod Capredonum meum admoneas, vrgeasque, vt omni adhibito studio haec obseruet, &si quid contrarium adinuenerit, mihi quoque significet.