Latin
81
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 81
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ego dixerim, aut omnia haec ossa, quae octo sunt numero, sacrum in caudatis simijs explere, &quicquid ossium vltra haec est additum ad exornandum caudam, pro coccyge illud totum fuisse adiunctum: Aut priora quatuor sacrum os explere, &reliqua, quę subsequuntur, quatuor coccygem, quod consentaneum erit sententiae Galeni, cum in 12 de vsu partium cap. 12. sacrum os ex quatuor constare partibus dixerit. Haec de osse sacro &coccyge tàm simiarum, quàm hominum satis dicta sint. De costarum numero quid dicam?