Latin
82
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 82
Unproofread scanNot analysed yet
nihil aliud habeo, quàm quod nunquam vndecim inuenerim, duodecim fermè semper, bis autem ad summum vnam superadditam reperi, credoque maiori ex parte illos, qui vndecim se vidisse testantur, inter coquendum duodecimam aut amisisse, aut nimia coctura eliquâsse: Addam caput illud summum, quo vertebrarum corporibus haerent costae. appendicem esse, veluti appendices quoque sunt reliquorum ossium capita, quibus inuicem articulantur. Idem assero de processibus illis, quibus costę iunguntur, cum transuersis processibus vertebrarum nam appendices re vera sunt, non processus. Si aliquando legeris apud aliquem anatomicum scriptorem, quod constarum partes, quae vertebris alligantur, sint duriores, ac solidiores reliquis, istius rei memor sis, me con trarium penitùs reperisse, cùm medias ac laterales partes in ijsdem longè duriores viderim. Mirum fortasse tibi uideri poterit, quod ego asseram omnes, quos hucusque legerim scriptores, in osse pectoris describendo negligentiores, quàm par erat, fuisse. Veruntamen sententiae meae postea acquiesces, si primò obseruaueris Galenum loquentem de osse pectoris simiarum, dixisse in libro de ossibus ad tyrones, illud ex septem tantùm ossibus constare, quae synarthrosi cohaereant. Quod ego falsum reperi in omnibus simijs, quas adhuc secui.