Latin
84
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Generatur hoc os &necessariò ob articulos constarum ex pluribus cartilaginibus, quae postea ossa fiunt, suntque octo numero, vt etiam in simijs apparet, tot enim sunt ossa pectoris, quot sunt integrarum costarum paria, at in homine sunt septem ista paria. Septem ergo erunt &partes istius ossis. Et quoniam mucronata cartilago fundamentum, cui haeret, requirebat, ob id octauum est additum. Ossa autem haec quotidiè duriora fiunt, &per integrum fermè annorum septennium distincta manent. Hoc exacto coniungi statim incipiunt, &pauciora fieri, ita vt sex tantùm appareant, vno facto osse ex quarto &quinto, &alio ex sexto &septimo, Praetereà verò vnio haec magis crescit, &quatuor tantùm reperiuntur ossa, facto coalitu inter tertium, quartum, quintum, sextum &septimum, ita, vt vnicum os tantùm appareat. Nam quod latius ac primum eratos, in hoc censu adhuc integrum manet. Idem accidit secundo &idem vltimo, cui haeret cartilago mucronata.