Latin
85
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 85
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua omnia media in vnicum os conflantur, numerusque quaternarius resultat, qui etiam temporis cursu ac durescente corpore obliteratur cùm facto coalitu inter secundum &ter tium, tria tantùm remaneant. Accedente autem homine ad virilem aetatem, os vltimum vnitur secundo ex pluribus facto, &duo tantùm remanent, primum scilicet illud, quod latius genitum est, &alterum, quod ex illis septem est conflatum. Verùm post consistentiae annos, quo tempore etiam capitis suturae obliterari aliquando incipiunt, accidit, vt articulus, qui inter duo haec ossa continetur, per coalitum deleatur, &vnicum os tantum fiat. Haec ego in multis cadaueribus variarum aetatum dissectis summa diligentia obseruaui, quae, si volueris, po teris certò cognoscere maxima ex parte vera esse. In scapularum historia à reliquis anatomicis in hoc primùm dissentio: quia asserunt ossiculum internum, quod rostri modo prominet prope cotylen, processum esse, atque aliquot ex his afferunt ipsum appendice donari.