Latin
89
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 89
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc à deltoide musculo occupatur, atque digitis ipsis in viuentibus quoque hominibus tangi potest, &queadmodum ἐπιτους vocatur à quibusdam patella, vt testatur Galenus in secundo de officina Medici comm. tex. 14. Vel vt rectiùs dicam: cùm ab Hipp. in lib. de Artic. ἰσπινουνὶς vocetur in genu tuberculum illud acutius, quod à patella formatur, ita etiam ἰπωμίο dicitur tuberculum hoc acutius ab Hippocrate, vti ego opinor totaque etiam regio, quae ab ipso occupatur, sub ἰπωμίδος nomine cognoscitur. Coniecturam hanc tibi propono, vt ipsius iudex sis, atque etiam seuerus vindex, si à veritate aberrare videatur. De acromio loquens Galenus in libro de ossibus ait, quod ab anatomicis quibusdam ἀκρώμιον vocatur articulus ille, quo iugulum &spina scapularum simul iunguntur, "iescunque mentionem facit dicti articuli Galenus, ἀκρῶμιον sem per appellat, &aliquando etiam ἀκρωμιαἰων, vt in quinto de Anat. admi. cap. tertio fecit. Alij fuêre, qui ἀκρώμιον dixerunt esse quoddam ossiculum tertium, quod inter iugulum &spinam scapularum collocatum sit.