Latin
90
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 90
Unproofread scanNot analysed yet
Huius sententiae fuit Eudemus, vt testatur Ruffus Ephesius in primo de appellatione partium corporis humani, atque Galenus hanc eandem opinionem asscribit Hipp. in quinto de Anat. admin. cap. 3. &in 13. de vsu part. 11. Quanquam in posteriori loco non vi deatur ipsi seni hoc adscribere, sed potiùs in hanc sententiam loqui. Verùm, qui viderit priorem locum, cognoscet ex mente Hippocratis in hoc posteriori esse loquutum, neque tantae inconstantię, &vanitatis esse redarguendum Galenum. Quoniam in libro de ossibus variam quorundam anatomicorum opiniouem proponit, in quinto de Anat. admin. Hipp. sententiam explicat. in 13. verò de vsu part. illius ossis tertij, quod ex auctoritate Hipp. &aliorum quorundam in ho minibus reperitur, vsum disquirit. Quanobrem haec inconstantia dici minimè debet, eoque minùs, cùm ipse articuTum iuguli &scapularum ἀκρῶμιον ferè semper appellarit. Ab his dissentit diuinus Vesalius, &schola anatomica, quae ab ipso sumpsit, cùm apertè asserant ἀκρῶμιον esse processum ipsum, qui spinae scapularum additus cum iugulo in articulum iungitur, hancque Hipp. men tem fuisse, in primo de Artic. planè testatur.