Latin
91
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 91
Unproofread scanNot analysed yet
Alij quoque fuêre anatomici, qui per ἀκρῶμιον intellexerunt ligamentum iuguli &scapularum: Huius sententiae fuit Ruffus Ephesius, atque diuinus Hip po, à quo Ruffus accepit. nam legimus in primo de Artic. tex. comm. 16. haec verba de acromio, quae postea Ephesius descripsit. Esì δ τοῦτο ὁ συνδιεσμὸς τῆσηχυν. τος, καὶ τῆς ὡμοπλάτης: ex quibus verbis apertè colligimus, Hipp. per ipsum acro mium, aut ligamentum, quo articulus iungitur, aut articulum ipsum scapularum &clauiculae intellexisse. Quoniam ego reperio duas voces apud Hippocratem ἀκρῶμιον scilicet, &τὸ τοῦ ἀκρω μλον ἐστιον, in eodem primo de Artic. quę mihi videntur res diuersas significare, proboque hac ratione. Si enim posterior idem significaret cum priore, os acromij, secundum Hipp. esset ligamentum, quod non est dicendum. Quare duo sunt, quae his vocibus explicantur, cumque duo sint, ego quaerens, quodnam sit hoc os acromij, nullum aliud inuenio, quàm scapularum processum, cui mandat Hippo. in quadam humeri prolapsi restitutione pedem imponi, ac deorsum propelli.