Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam alterutrum è duobus necessarium videbatur: aut vt eadem, &fortasse ineptiùs referendo, scripta nostra ne legerentur efficeremus, aut vt contraria, vel saltem ab ijs, quae in eo volumine reperiuntur, diuersa tradentes, ab omnibus, &meritò irrideremur. Hac igitur de causa in eadem sententia plures annos, ne dicam menses perstiti, donec aliquantisper grandior in hac arte anatomica factus, atque etiam audacior auctoritate ipsius Vesalij redditus, cùm quasi solidiores animi mei vires persentirem: primùm disquire re cepi, atque etiam iudicium meum interponere tentaui inter Galenum &Vesalium ipsum, quisnam illorum magis ad veritatem accesserit in maximis illis controuersijs, ac aduersarijs sententijs, quae inter ipsos vel (vt rectiùs dicam) inter vtriusque sectae anatomicos versantur. Nôsti enim plurimos reperiri doctissimos viros nostrorum temporum, qui omnibus viribus Galeni partes tueantur: alios verò, qui &adhuc plures sunt, ita Vesalij dogmata defendere, vt ne vel latum quidem vnguem ab ipsis recedere audeant. In hoc itaque iudicio, quam uis non negarim, me illud vnum obseruâsse, nempè quod optimus anatomicus Andreas Vesalius, veluti exercitus victoriae ardore ac impetu actus, saepè aliquid tentat, quod minùs, aut ad gloriam propriam conducit, aut optimis Ducibus ac Imperatoribus satisfacit: Galenum aliquando in verbis potiùs, quàm in sententijs carpit, aliquando mutilum (quod facere debuerat) minimè excusat, ac saepe indigniùs, quàm anatomicum, philosophum, ac medicum tam insignem deceret, carpit, &accusat.