Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae xvii
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc tamen (inquam) iudicio, vt ingenuè veritatem illam, quam mihi videor, longa exercitatione assequutus, fatear, non dicam in maiori, sed in maxima aduersarum sententiarum parte pedibus etiam ipsis ego in sententiam diuini Vesalij veni, atque nunc persisto. Quod optimè semper mihi cessisse video: Quoniam cùm in publicis gymnasijs Pisano scilicet, &Patauino, vbi tot praeclari philosophi, atque medici profitentur, vbi tot diuina auditorum plurimorum ingenia excoluntur, magis semper Vesalij, quàm Galeni partibus fauerim, nunquam aliquem virum doctum, aut probum inueni, qui hoc meum institutum accusarit, plurimos equidem (ne inficias eam) reperi, qui ob exercitationem optimae iuuentutis, Galeni partes tutati mecum saepiùs disceptârunt, at tandem ex his nullus vnquam à me inuentus est, qui iugulato propemodum sensu, veritatem ipsam fateri nolue rit, hacque actus relicto Galeni placito, ad Vesalium non accesserit.