Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae xx
Unproofread scanNot analysed yet
Postre mò testimonio integerrimae conscientię nixus, ac plurimorum doctissimorum hominum, qui mea haec praesentes viderunt, atque manibus etiam tractarunt, apertè cognoui, momos istos veluti futiles, vanasque umbras, ita esse timendos, quae per se dissolutae in fumum abeunt: cùm praecipuae in his controuersijs nullus alius iudex constituatur, quàm homo ipse, atque partes illae, quibus humani animi organum conflatur. His haerens, ac innitens fundamentis, quaedam reperi (etsi non plurima) qui bus tanquam nouis inuentis ars haec nostra ornari, atque aliquantulum (absit fastus) augeri potest. Quae cùm obseruarim, statim mutata priori sententia scriptis notaui, ac disposui, &commentarios mihi feci, quos decreueram nonum vsque in annum premere, antequam alijs communicarem, opportunè tamen aediturus, ne publicae vtilitati inuidere, neue Dei optimi munus supprimere, aut meos labores, sudoresque merita apud posteros corona, si qua digni forent defraudare viderer.