Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae xxi
Unproofread scanNot analysed yet
Quam verò magni ponderis apud ingenuos quosque sit veritas, ex hac tota historia, quam tibi retuli, non solùm noui, sed sensu etiam ipso percepi, cùm grauissimorum hominum auctoritates, praeceptorum doctissimorum documenta, communemque apud omnes scriptorum existimationem, quasi negligens veritatem ipsam rerum ante oculos tantùm semper habuerim, illamque solam colere ausus sim, multos ali os in hoc doctissimos viros imitatus. Quare, qui scribendo nostram hanc artem, quam sapientiam vocamus, aut voce graeca φιλοσοφίαν illustrarunt, haud grauiter ferre debent, quando adhuc superstites sint, si qui illorum scriptis doctiores facti aliquid arti addant, quod veritati quàm ipsi sensu, aut ratiocinatio ne inuenêre, omnibus numeris respondeat.