Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
&in ijs explicandis rebus, in quibus ab his dissentiam, nulla unquam petulanti oratione, aut accusatione turpi esse usurum, cùm nullam aucupem gloriam ex dedecore alieno, sciamque neminem gratis esse pungendum, offendendumue. Quamobrem in te vno vellem omnes anatomicos contineri, vt ab illis hoc exorarem, quod nunquam sibi persuadeant, me aut vanae ambitionis causa, aut vt illos offendam scribere, sed vt potiùs tibi ac veritati, quae mihi patuit, satisfaciam. Postremò à te quoque peto, quòd mihi liceat vti breui oratione, &quasi per capita haec recensere: praecipuè cùm volumen anatomicum moliar, in quo anatomen integram complectar, atque minutissima quaeque ad hanc artem pertinentia. Illud erit quamplurimis figuris exornatum, quae corpus humanum, &simias etiam, vt Galeni dogmata faciliora sint, exprimant. Neque hae imagines solùm eiusdem generis partes, ac similes inter se continebunt, sed etiam diuersis ex classibus inter se simul complicatas, veluti in ipsomet corpore humano connectuntur, indicabunt.