Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad Rhombum tandem rediens, ac ad praesentem institutionem, in ipsa talem seruabo ordinem, vt primùm quę circa ossa obseruarim scribam, secundùm, quę ad musculos pertineant, tertiùm, quae circa venas, arterias, &neruos à me visa sint, quartùm, quae in visceribus abdominis, aut thoracis sint obseruanda, vltimò, verò quae circa capitis partes notarim, explicabo. Disputationem satis longam in scholis instituere, atque eandem etiam perficere soleo de natura, &de causis ossium, ac reliquis omnibus, quae ad ipsa pertinent. Quae quoniam à me luculenter descripta est in opere anatomico, cuius mentionem feci, cumque locus hic eam minimè requirat: ideo ipsam praetermitto, atque ad ossium partes descendens, processus scilicet ac appendices, vnum quod obseruaui, referam. Plurimae sunt ossium partes, quas ab anatomicis processus vocari leges, aut audies, cùm tamen appendices sint, veluti in secunda ceruicis vertebra tuberculum illud, quod dentis formam exprimit, vnde &nomen tota vertebra accepit, ab ana tomicis processus vocatur cùm tamen appendix sit.