Latin
155
Gaius, Commentarius Quartus 155
Not analysed yet
Interdum tamen etsi eum ui deiecerim, qui a me ui aut clam aut precario possideret, cogor ei restituere possessionem, uelut si armis eum ui deiecerim. nam propter atrocitatem delicti in tantum patior actionem, ut omni modo debeam ei restituere possessionem. armorum autem appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari intellegemus, sed et fustes et lapides. 156. Tertia diuisio interdictorum in hoc est, quod aut simplicia sunt aut duplicia.