Latin
157 to 159
Gaius, Commentarius Quartus 157-159
Not analysed yet
Simplicia sunt, [uelut] in quibus alter actor, alter reus est, qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria. namque actor est, qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus is est, a quo desideratur, ut exhibeat aut restituat. Prohibitoriorum autem interdictorum [interdum] alia duplicia, alia simplicia sunt. Simplicia sunt, uelut quibus prohibet praetor in loco sacro aut in flumine publico ripaue eius aliquid facere reum. nam actor est, qui desiderat, ne quid fiat, reus is, qui aliquid facere conatur.