Latin
133
Gaius, Commentarius Secundus 133
Not analysed yet
Postumorum autem loco sunt et hi, qui in sui heredis locum succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes: ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemue in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint; sed si filius meus me uiuo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisue in eius locum succedere, et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur.