Latin
134
Gaius, Commentarius Secundus 134
Not analysed yet
Ne ergo eo modo rumpatur mihi testamentum, sicut ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere uel exheredare, ne forte, me uiuo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Vellaea prouisum est, in qua simul exheredationis modus notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter ceteros exheredentur, dum tamen iis, qui inter ceteros exheredantur, aliquid legetur.