Latin
147
Gaius, Commentarius Secundus 147
Not analysed yet
Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae uel ab initio non iure facta sunt uel iure facta postea inrita facta aut rupta sunt. nam si septem testium signis signata sint testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, si modo defunctus testator et ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit. nam si ideo inritum factum sit testamentum, quod puta ciuitatem uel etiam libertatem testator amisit aut quia in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptiui patris potestate fuit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere.