Latin
148
Gaius, Commentarius Secundus 148
Not analysed yet
Qui autem secundum tabulas testamenti, quae aut statim ab initio non iure factae sunt aut iure factae postea ruptae uel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt, si modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum possessionem cum re; si uero ab his auocari hereditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re.