Latin
149
Gaius, Commentarius Secundus 149
Not analysed yet
Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex posteriore testamento uel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab iis hereditatem auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, nec ullum ius aduersus eos habent cognati, qui legitimo iure deficiuntur. 149a. Aliquando tamen, sicut supra quoque notauimus, etiam legitimis quoque heredibus potiores scripti habentur, ueluti si ideo non iure factum sit testamentum, quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non sit; ****si adgnati petant hereditatem [. . . . ]