Latin
172
Gaius, Commentarius Secundus 172
Not analysed yet
Quarum cretionum magna differentia est: nam uulgari cretione data nulli dies conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem esse institutum et possit cernere; certorum uero dierum cretione data etiam nescienti se heredem institutum esse numerantur dies continui; item ei quoque, qui aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei, qui sub condicione heres institutus est, tempus numeratur; unde melius et aptius est uulgari cretione uti.