Latin
173 to 176
Gaius, Commentarius Secundus 173-176
Not analysed yet
Continua haec cretio uocatur, quia continui dies numerantur; sed quia tamen dura est haec cretio, altera magis in usu habetur; unde etiam uulgaris dicta est. [De substitutionibus.] Interdum duos pluresue gradus heredum facimus, hoc modo: L. TITIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS CENTVM PROXIMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVOD NI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. TVM MEVIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS CENTVM et reliqua; et deinceps in quantum uelimus, substituere possumus. Et licet nobis uel unum in unius locum substituere pluresue, et contra in plurium locum uel unum uel plures substituere. Primo itaque gradu scriptus heres hereditatem cernendo fit heres, et substitutus excluditur; non cernendo summouetur, etiamsi pro herede gerat, et in locum eius substitutus succedit; et deinceps si plures gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit.