Latin
206 to 213
Gaius, Commentarius Secundus 206-213
Not analysed yet
Quod autem diximus deficientis portionem in per damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per uindicationem uero collegatario accrescere, admonendi sumus ante legem Papiam hoc iure ciuili ita fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet, qui in eo testamento liberos habent. Et quamuis prima causa sit in caducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt. Sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius, quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse, utrum per uindicationem an per damnationem legatum sit. Sinendi modo ita legamus: HERES MEVS DAMNAS ESTO SINERE LVCIVM TITIVM HOMINEM STICHVM SVMERE SIBIQVE HABERE. Quod genus legati plus quidem habet quam per uindicationem legatum, minus autem quam per damnationem: nam eo modo non solum suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam heredis sui, cum alioquin per uindicationem nisi suam rem legare non potest, per damnationem autem cuiuslibet extranei rem legare potest. Sed si quidem mortis testatoris tempore res uel ipsius testatoris sit uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore neutrius fuerit. Quod si post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur, an utile sit legatum: et plerique putant inutile esse. quid ergo est? licet aliquis eam rem legauerit, quae neque eius umquam fuerit neque postea heredis eius umquam esse coeperit, ex senatus consulto Neroniano proinde uidetur, ac si per damnationem relicta esset. Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is tradendo uel mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fecerit, ita et in sinendi modo legato iuris est; et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est QVIDQVID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE FACERE OPORTET.