Latin
214
Gaius, Commentarius Secundus 214
Not analysed yet
Sunt tamen, qui putant ex hoc legato non uideri obligatum heredem, ut mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit, quam ut sinat, id est patiatur, legatarium rem sibi habere.