Latin
215
Gaius, Commentarius Secundus 215
Not analysed yet
Maior illa dissensio in hoc legato interuenit, si eandem rem duobus pluribusue disiunctim legasti; quidam putant utrisque solidam deberi, sicut per damnationem: nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant, quia, cum eo genere legati damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus eum, qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit, quo minus eam rem haberet.