Latin
48 to 50
Gaius, Commentarius Tertius 48-50
Not analysed yet
Ex his apparet extraneos heredes patronorum longe remotos esse ab omni eo iure, quod uel in intestatorum bonis uel contra tabulas testamenti patrono competit. Patronae olim ante legem Papiam hoc solum ius habebant in bonis libertorum, quod etiam patronis ex lege XII tabularum datum est. nec enim ut contra tabulas testamenti ingrati liberti uel ab intestato contra filium adoptiuum uel uxorem nurumue bonorum possessionem partis dimidiae peterent, praetor similiter ut de patrono liberisque eius curabat. Sed lex Papia duobus liberis honoratae ingenuae patronae, libertinae tribus eadem fere iura dedit, quae ex edicto praetoris patroni habent; trium uero liberorum iure honoratae ingenuae patronae ea iura dedit, quae per eandem legem patrono data sunt; libertinae autem patronae non idem iuris praestitit.